ORDINARIA Structura

ORDINARIA Structura
ORDINARIA Structura
Latinis dicta est, quam ἰσίδομοι πλίνθοι, lateres ordinarii, non acervatim, sed in ordine compositi, faciebant. Iuvenalis Scholiastes: Babylonem significat Penfarum civitatem, quam condidit Semiramis Nini uxor et coctili latere munivit, quem hodie dicimus ordinarium lapidem. Atqui later non est lapis. Sed ordinaria structura etiam lateritia, quae ordine structa est. Fiebat et silicibus, quos ordinarios vocat Vitruvius l. 2. c. 8. Exrubro saxo quadrato aut ex testa, aut exsilicibus ordinariis struat bipedales parietes. Ubi silices ordinarii dicuntur, qui in pariete positi sunt ordine, non temere congesti. Hinc idem paulo
post, Ita enim non acervatim, sed ordine structum opus poterit esse sempiternum. Palladius, l. 1. c. 34. de maceriis horti, Plerique sine luto congesta in ordinem saxa componunt. Qualis lateritia structura. Vitruvius ibidem, Itaque non est contemnenda Graecorum structura: non enim utuntur e molli caemento polita, sed quum discesserunt a quadrato, ponunt de silice seu de lapide duro ordinariam et ita uti lateritia struentes alligant eorum alternis coriis coagmenta. Itaque latericia structura proprie ordinaria, ad cuius exemplum et ex silice vel lapide duro fiebat, quem lapidem ordinarium dixêre, diversum utique a latere cocto: Plin. l. 36. c. 22. Graeci e lapide duro vel silice aequato construunt veluti lateritios parietes, quum ita fecerint, Isidomum vocant genus structurae. At pseusodomon vocabant, quum inaequali crassitudine structi erant. Praeter quae tertium Ordinariae structurae genus fuit, emplecton apellatum, quod forntes tantum politas habebat: Ε᾿μπλέκεςθαι namque proprie mulierum verbum, quae capillos in fronte comunt: Recentiores Graeci ordine compositam structuram, sive ex silice sive ex latere cocto fieret, ἐγχώρηγον appellarunt; ita ἐγχωρήγου τοίχου meminit Harmenopulus l. 2. quâ voce latericia appellata esse, testatur apud Suidam vetus Auctor de Semiramide. Vide quoque Achmetis Onirocrit. Interpretem c. 45. et plura hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 1230.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • STRUCTURA — Latinis quod e lapide Structum est. Eius vulgatissima olim genera tria, Latericia, ἡ ἀπὸ βησάλου; Ordinaria, similis lateritiae, sed ex lapide duro vel silice, quam ἑγχώρηγεν dixit Constantinus; Tertia ex saxo quadrato, quam τετραπέδικον λίθον… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CAEMENTUM — proprie dicitur hodie genus ferruminis, ex arena et calce tegulaque tusâ compositum; olim vero caementum dicebatur, minutus lapis caesus, politus et aequatus, ad structuram aedium, a caedendo dictus. Hinc Caementa veteres Latini semper… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • QUADRATA Saxa — apud Vitruivum, l. 1. c. 5. Sed ubi sunt saxa quadrata, sive silex, sive caementum: aut coctus lapis, sive crudus, his erit utendum, Et l. 2. c. 7. Sequitur ordo de lapiticidinis explicare, de quibus et quadrata saxa et camentorum ad aedisicia… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LATERES Crudi — quibus aedificia vulgo struebantur, tam apud Graecos, quam Rom. foci item: Vide supra: at ex cocto latere structi Babylonis muri. Quod laterum discrimen etiam Graeci norunt, inter ὠμην` πλίνθον et ὀπτην` distinguentes; sed et absolute πλίνθον… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PARIES — an ex par, quia semper duo pares: an ex paro, i. e. struo? Aeliô Gallô finitore, sive murus, sive maceria est, l. 157. ff. de verb. signif. Leoni Bapt. Alber. l. 1. omnis structura sic dicitur, quae a solo in altum surrexit ad ferendum onus… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”